monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2 > 6 > 18 > 19 > XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24) > sectio > sectio 9 > csg48.374 > VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511) > XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.196 v > II. THEONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > 40 > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XV. De synodo apud Mediolanum facta. <<<     >>> XVII. Dialogus inter Liberium et Constantium gestus, et quomodo Liberius fuerit exsilio destinatus.

Cassiodorus, 5, CAPUT XVI. De exsilio orthodoxorum episcoporum, quod Athanasius in fugae suae satisfactione conscripsit.

1 Deposito siquidem Athanasio, aliam haeretici fidei exponere sunt nisi doctrinam. Sed neutrum horum perduci potuit ad effectum, cum praesente principe clamaretur quia iniuste agebatur et impie. Quo facto et ipsi Ecclesiis sunt expulsi et in ultimis terrae finibus habitare praecepti. Quod rursus mirabilis Athanasius hoc modo in illa satisfactione conscribit. Quis tantum poterit memorare quantum illi gesserunt? Tunc enim Ecclesiis pacem habentibus [An. Dom. 360], et populis per collectas orantibus, pontifex quidem Romanae urbis Liberius, et Paulinus Galliarum metropolitanus episcopus, et Dionysius Italus, Lucifer metropolitanus insularum Sardiniae, et Eusebius ex Italia, omnes episcopi boni, et praedicatores veritatis, abripiuntur et traduntur exsilio, nullam habentes culpam, nisi quia in Arianam noluerunt consentire vesaniam, neque in calumniis subscripserunt nostris.
2 De maximo autem et optimo sene, et vere confessore Osio, etiam loqui superfluum credo. Omnibus enim notum est quod etiam hunc exsilio deportari fecerunt. Non enim ignobilis, sed cunctis noscitur esse notissimus. Cui namque non praefuit synodo, aut recte loquens non satisfecit universis? Quae Ecclesia huius patrocinii memoriam non habet?
3 Quis aliquando dolens cum veniret apud eum, non remeavit sanus? Quis indigens cum petisset, non meruit quod poposcit? Et tamen etiam contra hunc talia praesumpserunt, quia impia eorum molimina cognoscens, noluit propria subscriptione firmare. [THEODORETUS, lib. II, cap. 15, p. 90.]
4 Igitur imperator illos quidem mittit in exsilium. Generale vero concilium fieri cogitabat, quatenus omnes Orientales episcopos venientes ad Occidentem, si posset, concordes efficeret. Quod cum propter itineris spatia difficile videretur, duplicem tractavit synodum celebrari: ut in Arimino quidem Itali qui tunc aderant convenirent, Orientales autem in Nicomedia Bithyniae civitate.
5 Hoc ergo imperatore tractante, effectus non evenit ut voluit. Neutrum enim concilium sibimet concordavit, sed utrumque divisum est. Nam neque Arimino convenientes alterutris inter se consonare potuerunt, et Orientales in Seleucia Isauriae congregati, aliud schisma sunt passi; quod suo loco narrabitur. [SOCRATES, lib. II, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 131.]
Cassiodorus HOME

bav823.169 bav824.126 bnf1603.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik